monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Platonici quidem, quamvis inpunita nulla velint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, vel humanis inflictas legibus vel divinis, sive in hac vita sive post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae "Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras"
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: "Quin et supremo cum lumine vita reliquit" (id est cum die novissimo reliquit eas ista vita), "Non tamen", inquit, "omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis veterumque malorum Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus aut exuritur igni."
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias volunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est.
2 Aer quippe accipitur in eo quod ait: "Suspensae ad ventos"; aqua in eo quod ait: "Sub gurgite vasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "Aut exuritur igni." Nos vero etiam in hac quidem mortali vita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur, quorum vita vel non inde fit melior vel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur.
3 Ceterae omnes poenae, sive temporariae sive sempiternae, sicut unusquisque divina providentia tractandus est, inferuntur vel pro peccatis sive praeteritis sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos.
4 Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate vel errore patiatur, peccat quidem homo, qui vel ignorantia vel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamvis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verum tamen ante iudicium illud severissimum novissimumque patiuntur.
5 Non autem omnes veniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.